Venit autem iterum in Cana Galilaeae a Judaea, in quam ascenderat. Et erat ibi quidam regulus, id est de potentioribus terrae sub rege, cujus filius infirmabatur, non in Cana, sed in Capharnaum. Et rogabat Dominum, ut descenderet et curaret filium suum. Qui redargutus est a Domino, quia non credebat eum posse sanari, nisi corporali praesentia et tactu. Et ideo dum instaret ille ait ei: Vade, filius tuus vivit. Et sic absens, verbo sanavit eum. Descendensque pater, cum cognovisset filium sanatum in hora verbi Dominici, credidit ipse, et domus ejus tota. Creditur iste fuisse Judaeus, quia dixit ei Dominus: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Judaei enim signa quaerunt.